Glose
Quid videbis in Sulamite.Dum Ecclesia monet Synagogam, ipse Redemptor annuens hortamentis illius, se effectum daturum promittit. Elias enim et Enoch in illis convertendis non laborarent, nisi divinis Scripturis et apostolicis testimoniis certitudinem conversionis eorum haberent.Quid videbis.Quasi diceret: Doles de incredulitate Synagogae; sed scias in proximo convertendam, ut in ea jam non appareat infidelitas, sed opera spiritualium agonum, et virtutum.Quam pulchri sunt gressus.In praemissis descriptionibus est descensus a superioribus ad inferiora, et superiorum tantum fit commendatio membrorum. In hac commendantur etiam inferiora, et ab inferioribus ascenditur ad superiora; ut ostendatur, quod illa Ecclesia in novissimo, ex illis ante reprobis convocata, habebit tamen membra superioribus non imparia; in qua fit mentio gressuum, quia non in otio futura, sed ad certamen processura, primam pulchritudinem ex certamine ostenditur habitura.Quam pulchri sunt.Primo operum constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat:Quam pulchri sunt.Haec dicens ad laudem ipsius Ecclesiae conjunctae ex dulcedine se convertit, ut Judaei facilius convertantur, et Ecclesia de illis convertendis plus laboret.Juncturae femorum.Recte post gressus calceatos, junctura femorum laudatur: quia per ministerium praedicantium perficit unanimis conjunctio credentium populorum.Monilia.Mundissima, cum jam non dissentiant hi ab illis, sed in omnibus conveniant: et operum attestatione clarescant.Quae fabricata sunt.Quae conjunctio, arte inscrutabilis consilii ordinata est: quis enim novit quare Deus usque ad illud tempus Judaeos excaecaverit.Quae fabricata sunt manu.Id est, ineffabili largitate firmata conditoris.Umbilicus tuus.Illi etiam inter molles, qui gignunt, etsi mundo licite haerent, tamen bene annuntiant.